- SUSCEPTORES
- SUSCEPTORESGraece Α᾿νάδοχοι, alias Duces καθηγεμόνες, et Manuductores, Graece χειραγωγοὶ, Sponfores item, in Baptismo dicuntur, qui infantes, a naturalibus eorum parentibus sibi traditos, offerunt baptizandos, eosque abrenuntiationem malorum et confessionem fidei facere dicunt, i. e. uti exponit Dionys. Areopag. de Eccl. Hierarch. c. 7. promittunt se pueris illis, cum intelligere sacra per aetatem potuerint, suasuros, ut et nuntium mittant adversariis, et divinam confessionem faciant, in caque perseverent. Quô fine operam dare iubentur, ut infantes crescente aetate pieratis religionisque principiis probe imbuantur, Concil. Arclat. Can. 19. Ut parentes filios suos et Patrini (i. e. Susceptores, qui et Fideiussores) eos, quos de fonte suscipiunt, erudire summopere studeant. Neque vero infantibus solum, sed et adultis, Baptismum accipientibus, Α᾿ναδόχους tribuit idem Dionysius: quibus, ut et infautibus, nomen imponebant, atque in Ecclesiae rabulas referebant. Atque hîc mos Sponsores baptizandis adhibendi, ferventibus persecutionibus, usurpatus, postea quoque in Ecclesia retentus est, atque etiamnum obtinet. Franc. Burmannus de Baptismi administr. num. 14. Vide quoque Ioh. Forbes. Instructionum Historico-Theologic. l. 10. c. 5. §. 22. et hîc passim, inprimis voce Compatres, it. verbô Tenere: uti de Susceptoribus, campanarum, in Eccles. Romana supra. Alii in utroque Cod. Susceptores indigitantur, qui videl. annonis et tributis utriusque aerarii recipiendis praepositi, sub dispositione Rationalium, erant. Vide Tit. de Susceptoribus, et ad illum, Cuiacium, Gothofredum, Alios. Etiam Iustino memorati l. 8. c. 3. et Redemptores quoque ac in l. un. C. de Monopol. Ergolabii: in LL. Longobardicis forte Magistri Comacini, appellati, Berneggero ad Iustinum l. c. Item apud Hinemarum de Ord. Palat. c. 23. ubi hôc nomine veniunt, qui Principem iter agentem, aut eius comitatum, in aedibus suis suscipiebant, vel excipiebant. At Suscepti, apud Augustinum Ep. 54. Salvian. de Gubernat. Dei l. 5. Caesarium Arelat. Serm. 5. Alios, clientes sunt: et apud Rei Monasticae Scriptores ii, qui habitu Monachi donantur in morte et suscipiuntur inter Monachos, uti habet Car. du Fresne in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.